PLUMARIA Ars

PLUMARIA Ars
PLUMARIA Ars
Veterib. celebrata, Iac. Cuiacio, Bulengero, aliis, censetur sic vocata, co quod Artifices istiusmodi primitus vestimenta ex avium conficerent plumis. Prudentius, Hamartig.
v. 294.
——— Hunc videas lascivas praepete cursu
Venantem tunicas, avium quoque versicolorum
Indumenta novis texentem plumea telis
Corripus, l. 2.
——— —— Sedemque paternam
Constructam plumis, pulchrisque tapetibus altam.
Et Seneca, Ep. 91. Non avium plumae in usum vestis conservantur. Varro, Nulla, quae non didicit pingere, potest iudicare, quid sit bene pictum a Plumario etc. Cuiusmodi texturae Philoctetes primus inventor fuisse traditur, qui in Insula Lemno diu versatus in summa rerum inopia, avium, quas configebat, carnibus vescebatur, et plumis induebatur. Q. Smyrnaeus, l. 9. v. 356.
——— ——— Α᾿μφὶ δ᾿ ἄῤ αὐτῷ
Οἰωνῶν πτερὰ πολλὰ περὶ λεχέεςςι κέχυντο
Α῎λλα δὲ οἱ ςυνέραπτο περὶ χροῒ. χείματος ἄλκαρ
Λευγαλίου ———
——— ——— Plurima circum
Pluma avium strata in thalamis hinc inde iacebat
Pars consuta grave a pallenti corpore frigus
Arcebat. ———
Accius Poeta Tragicus in Philoctete, apud Censorinum de Die Nat. c. 28.
Pro veste pennis membra textis contegit.
Item apud Varr. de L. L. l. 5.
——— ——— Ingemiscimus,
Quod haec pennigero, non armigro in corpore
Tela exercemus.
Quem Acci locum citat Cicero, Ep. 33. l. 7. et ad priorem sic idem alludit, de Finib. l. 5. Philoctetes, ut apud Accium est, pennarum contextu corpori tegumenta faciebat. Hanc industriam postea imitati sunt aucupes, teste Plutarchô, de fortit. Alex. l. 1. Πτερωτοῖς ἀ μπίσχονται χιτωνίςκοις, ἄγραις ἐπιχειροῦντες ὀρνίθων, Plumeis integuntur vestibus, cum avium venationes aggrediuntur: ut videl. aves hâc specie delusae incautius accederent. Tandem res cessit in luxum: ut videre est in Prudentii aliorumque verbis supra adductis. Et vero vix quidquam est hôc artificiô mirabilius, quod multis ab hinc saeculis intermortuum Americanorum operâ
incipit reviviscere, uti dictum. Vide Fullerum ex Cortesio et aliis, Miscellan. l. 1. c. 20. An vero harum vestium artifices a Vulgato Interprete designantur, quoties Plumariorum aut Plumarii operis in Exodo meminit? Ita definiunt modo dictus Fullerus et Scaliger in Varron. Bochartus Plumarii vocem putat patere latius; cum respondeat Hebraeis Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, quarum prior Acupictorem proprie significat, posterior Polymitarium, neutra Plumarum textorem. Et si Plumarius is sit, qui aulaea aut vestes texit ex plumis, cur Exodi, c. 35. v. 35. opera eius texi dicuntur, non de pluma, sed de hyacintho ac purpura, coccoque et bysso? Cui simile est, quod Exodi, c. 39. v. 23. fit Aaron cingulum de bysso retorta, hyacintho, purpura ac vermiculo bis tincto, arte plumariâ. Ut artem hanc versatam fuisse palam sit in textura byssi, purpurae etc. non plumarum. Cur ergo Plumaria dicta? Quia, ut Turnebus, Adversar. l. 11. c. 21. ait, species quaedam est sollerter acu pingendi, cum clavi, aut patagia, aut segmenta aut scutulae aut tessellae, acaliae aliis in veste superassuntur, ut avium plumam referant etc. aut, cum sine assumentoacupingendo plumae avium referuntur: cuiusmodi opus cumatile aut plumatile Plauto dicitur, ut vidimus etc. Interim non reicienda Fulleri sententia videtur, Miscell. Sacror. l. 1. c. 20. Artem plumariam circa ipsas av ium plumas primitus versatam esse, inde vero Polymitariam et Acupictoriam occasionem simul ac nomen hausisse Hoc certum, postmodum Plumariam artem eam appellatam fuisse, quam Ποικιλτικὴν vocabant, ac dictos Plumarios, qui plumas, atque adeo alias florum v. g. animalium, hominumque figuras, aut acu pingebant aut arte textoriâ exprimebant in serico: sed et plumas imitatione itidem verarum plumarum, vocârunt Veter. notas ex auro vel purpura protundas, quibus vestes intexebantur et variebantur, quasque etiam clavos dixerunt, et oculos. Unde vestes purpurâ oculare, apud Tertullian. de Pudic. et Hebraei quoque maculas in vestibus rotundas, acu Plumarii intextas, ocellos appelavêre; qua de re vide infra, in voce Plumatum. Pronuntiârunt vero artem hanc ποικελτικὴν Texturae speciem Veter. Pollux, ποικιλτὴν δὲ Αἰσχίνης Τιμάρχου κατηγορῶν εἶπεν῾ ἔςτι δὲ τοῦτο ὑφαντικὸν εἶδος. Inde Plumarii textores. Firmicus, Faciens Linteones, aut tunicarum Textores plumarios. Linteones in tela texebant, Plumariitextores acu lintea variabant, qui et texere dicebantur, non pectine, sed acu. Hinc Plumariorum Textrinae, apud Vitruvium,
l. 6. c. 7. Indidem et plumare pro texere positum Adhelmo de laudibus Virginit.
Cadida post sequitur cum binis martyra sertis:
Integritas nitidam, nec non et passio rubram
Plumabant pariter mactâ virtute coronam.
In veter. Schedis MSS. rapiôlintea texere, pro acu pingere, reperit Salmas. Aliqua nobilissima mulierum duo tenuia lintea palladiis artibus unius in telae volumine rapiô delicatiore texuerat. Ubi rapium delicatius, est acus delicatior, a verbo ῥάπτω, ῤαπεὺς et ῥαπεῖον etc. Erant vero Plumarii duûm generum, ut iam supra indigitatum, Phrygiones nempe et Babylonicorum pictores: Namque et hi, qui Babylonica peristromata variis coloribus in textis pingebant (quam Artem Babylonem maxime celebravisse et nomen imposuisse, refert Plin. l. 8. c. 48.) Plumariorum nomine venêre. Quos dum a Phrygibus ita separat Tertullianus, ut Phrygibus insuendi artem, Babyloniis intexendi tribuat, corrigitur a Salmasio, ut vidimus supra, ubi de Phrygionibus. Verum autem inter utrosque discrimen quodnam fuerit, dictum ibid. Diversi ab utriusque fuêre Polymitarii, qui pectine, quod hi acu, effecêre: interim et ad illos tandem Plumariorum nomen sese extendit. Cum enim plumare nihil aliud esset, quam plures notas in modum plumae factas vestibus cum pictura intexere, aut acu addere: postea id verbi de quacumque variegatione coeptum est usurpari. Inde Plumarii dicti, οἱ ποικελταὶ, cuiuscumque illi generis essent, et quôcumque modô variare scirent vestes ac pingere: quod idem verbo quoque virgare contigit. Hoc namque cum proprie significet, virgis in longum latumque transversim positis variare ac maculis quadratis, operi reticulato similibus, aliquid distinguere, quô genere solebant Gallorum vestes ornari: non dubitârunt Auctores, quamlibetcumque macularum varietatem exprimere volentes, cam hôc verbô usurpative designare. Sed de hac voce infra. Vide Salmas. ad Vopiscum in Carino, c. 20. Iam quid lineas petitas Aegypto loquar? quid Tyrô et Sidone tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles. Ubi plumandi verbô utitur, quod operi plumario operamdare denotat. Longe aliô sensu idem adhibet, in Carm. de Sodoma Cyprinus, an Tertullianus?
Viderit Eridanus si qua illic populus albet,
Aut si quis plumat senio modulatior ales.
Hîc enim de avibus in sensu proprio usurpatur, pro plumis vestire. Nonius, Pilare dictum est, ut plumare, pilis vestiri. Gellius, l. 2. c. 29. pullis iamiam plumantibus. Et l. 9. c. 4. Corporibus hirtis et avium ritu plumantibus. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccles. c. 22.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • πλουμαρίσσιμος — ον, Α κεντημένος. [ΕΤΥΜΟΛ. < λατ. plumarius «ποικιλτής» (το οποίο εκλαμβάνεται και ως επίθετο, πρβλ. λατ. plumaria ars «ποικιλτική τέχνη») + κατάλ. υπερθ. βαθμού issimus] …   Dictionary of Greek

  • Arte — (Del lat. ars, artis, habilidad, profesión, arte.) ► sustantivo masculino/ femenino 1 ARTE Facultad de las personas para crear, imitar o expresar lo material o inmaterial, con fines estéticos, valiéndose de la materia, sonido, imagen, gesto o… …   Enciclopedia Universal

  • arte — (Del lat. ars, artis, y este calco del gr. τέχνη). 1. amb. Virtud, disposición y habilidad para hacer algo. 2. Manifestación de la actividad humana mediante la cual se expresa una visión personal y desinteresada que interpreta lo real o imaginado …   Diccionario de la lengua española

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”